PSEUDOSEBASTIANUS II

PSEUDOSEBASTIANUS II
PSEUDOSEBASTIANUS II.
fuit Consalvus Alvarus, e Tercera Insul. atque itidem eremiticam vitam professus Hicerae ad littus maris; quô unicô fundamentô Portugallicum vulgus motum, credidit Regem Sebastianum, amissi proelii paenitentiâ ductum, in eum locum secessisse. Quare persentiscens is talia et in commoda sua transferre cupiens, saepius in tuguriolo suo exclamavit: Miserum te Sebastiane, cuius causâmortem oppetiêre tot fortissimi milites, quâ poteris paenitentiâ culpam eluere? Sed captus et ille, nomen patrium ac vitae institutum sponte professus est, ac laesae Maiestatis reus suspendium pertulit.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Look at other dictionaries:

  • PSEUDOSEBASTIANUS I — PSEUDOSEBASTIANUS I. surrexit A. C. 1585. Cum enim post mortem Sebastiani, in Africa caesi, et Portugalliam in Hispanorum potestatem redactam, magna Lusitanorum pars desideriô pristinae Regum suorum familiae quemvis fingere etiam maluisse visa… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • PSEUDOSEBASTIANUS IV — PSEUDOSEBASTIANUS IV. Calaber, innotuit demum A. C. 1598. fidemque omni exceptione maiorem mereri videbatur: Maxime quod in colloquio cum Duce de Medina ensem inter varios, qui proferri iubebantur, agnosceret, quem Sebastianus olim Duci ad se… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • PSEUDOSEBASTIANUS III — PSEUDOSEBASTIANUS III. eum excepit, Gabriel de Espinosa, Madrigalae pistor Dulciarius, instinctu Fr. Michaelis a Sanctis, qui olim Sebastiano a contionibus fuerat, se ductus: sed ambo morte multati sunt A. C. 1595 …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”